- HOSPITALARIUS seu HOSPITALIS
- HOSPITALARIUS, seu HOSPITALISGraecis Η῾γουμενιάρχης, dictusest, ὁ εἰς ὑποδοχην` τεταγμένος τῶ εἰς τὸ ἡγουμένιον καταλυόντων ξένων, cui cura Monachici hospitii commissa. Aimoin, de Miracul. S. Benedicti c. 3. Leutherius ---- Monachus habitus, suscipiendorum hospitum tunc delegatus ministerio; de cuiusmodi Hospitalarits Monasteriorum agit Regula S. Pachomii c. 51. aliique Auctores, laudari C. du Fresne in Gloss. Ab Hospitali, h. e. loco seu aede in Monasteriis, ubi hospites et advenae excipiebantur, quae Domus Hospitum dicitur Hugom de S. Victore l. 3. de Claustro animae: cuiusmodi loca in Monasteriis varia fuisse, Nobilium nempe et Peregrinorum quorum vis, discimus ex Charta A. C. 871. pro Monasterio S. Medardi Suess. in Hist. S. Mariae Suess. apud eund. Sed et Hospitalarii, appellati sunt Milites Ordinis. S. Ioh. Hierosolym. quod primitus Hierosolymis in Hospitali S. Ioh. Eleemonis sedes suas fixissent, peregrinorum obsequiis addicti: Σπιταλιῶται Cantacuzeno l. 2. c. 12. et 29. Praeter quos occurrunt Hospitalarii Teutonici seu sanctae Mariae Teutonicorum in Hierusalem: Ordo institutus sub Regula S. Augustini, de quo pluribus diximus alibi. Iis albotum palliorum, quae Militum Templariorum erant, usu interdirit Innoc. III. l. 13. Ep. 125. et 126. Etiam Hospitalariorum S. Spiritus Ordinem in Gallia instituisse aiunt Guidonem quendam Comitem, apud Montempessulanum, quem postea confirmaverit Innoc. modo laudatus. Tandem Holpitalarii utriusque sexus, qui in Hospitalibus, aegrorum ac pauperum obsequiis addicti, Regulam eandem Augustini profitentur, occurrunt apud Iac. de Vitriaco in Hist. Occid. c. 29. Vide c. du Fresne in Gloss. et qui de Ordin.Equest, scripsêrunt, Franc. Mennenium, Belloium, Favyuum, alios: nec non infra in voce Xenodochium. De Hospitalibus vero Theatri, Scalig. poet. l. 1. c. 21.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.